Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[199]
qui praestat igitur intellegens imperito?
Magna re et difficili; si quidem magnum est scire, quibus
rebus efficiatur amittaturve dicendo1 illud quidquid est quod
aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat
etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores
duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus
[p. 1058]
optimum sit intellegit. Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori2 probari potest. Vt
enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi
sint intellegi solet: sic ex animorum motu cernitur quid
tractandis his perficiat orator.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.